katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

13 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit:
Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
Tobit's song of praise. Tob.13.1-18
2 quoniam tu flagellas, et salvas; deducis ad inferos, et reducis: et non est qui effugiat manum tuam.  
3 Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum:  
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens prætereum.  
5 Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.  
6 Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi: regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.  
7 Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi: quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.  
8 Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.  
9 Ego autem et anima mea in eo lætabimur.  
10 Benedicite Dominum omnes electi ejus: agite dies lætitiæ, et confitemini illi.  
11 Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.  
12 Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum: ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.  
13 Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.  
14 Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt:  
15 nomen enim magnum invocabunt in te.  
16 Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te: benedictique erunt qui ædificaverint te.  
17 Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.  
18 Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.  
19 Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.  
20 Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.  
21 Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.  
22 Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.  
23 Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.