katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314

3 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrimis, Tobit's prayer. Tob.3.1-6
2 dicens:
Justus es, Domine, et omnia judicia tua justa sunt, et omnes viæ tuæ, misericordia, et veritas, et judicium.
 
3 Et nunc Domine, memor esto mei, et ne vindictam sumas de peccatis meis, neque reminiscaris delicta mea, vel parentum meorum.  
4 Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos.  
5 Et nunc Domine, magna judicia tua, quia non egimus secundum præcepta tua, et non ambulavimus sinceriter coram te.  
6 Et nunc Domine, secundum voluntatem tuam fac mecum, et præcipe in pace recipi spiritum meum: expedit enim mihi mori magis quam vivere.  
7 Eadem itaque die, contigit ut Sara filia Raguelis in Rages civitate Medorum et ipsa audiret improperium ab una ex ancillis patris sui, Sarah's troubles. Tob.3.7-10
8 quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam.  
9 Ergo cum pro culpa sua increparet puellam, respondit ei, dicens: Amplius ex te non videamus filium aut filiam super terram, interfectrix virorum tuorum.  
10 Numquid et occidere me vis, sicut jam occidisti septem viros? Ad hanc vocem perrexit in superius cubiculum domus suæ: et tribus diebus, et tribus noctibus non manducavit,neque bibit:  
11 sed in oratione persistens cum lacrimis deprecabatur Deum, ut ab isto improperio liberaret eam. Sarah's prayer. Tob.3.11-15
12 Factum est autem die tertia, dum compleret orationem, benedicens Dominum  
13 dixit: Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum: qui cum iratus fueris, misericordiam facies, et in tempore tribulationis peccata dimittis his qui invocantte.  
14 Ad te, Domine, faciem meam converto; ad te oculos meos dirigo.  
15 Peto, Domine, ut de vinculo improperii hujus absolvas me, aut certe desuper terram eripias me.  
16 Tu scis, Domine, quia numquam concupivi virum, et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia. God heres the prayers of Tobit & Sarah. Tob.3.16-17
17 Numquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in levitate ambulant, participem me præbui.  
18 Virum autem cum timore tuo, non cum libidine mea, consensi suscipere.  
19 Et, aut ego indigna fui illis, aut illi forsitan me non fuerunt digni, quia forsitan viro alii conservasti me.  
20 Non est enim in hominis potestate consilium tuum.  
21 Hoc autem pro certo habet omnis qui te colit: quod vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur; si autem in tribulatione fuerit, liberabitur; et si incorreptione fuerit, ad misericordiam tuam  
22 Non enim delectaris in perditionibus nostris: quia post tempestatem tranquillum facis, et post lacrimationem et fletum, exultationem infundis.  
23 Sit nomen tuum, Deus Israël, benedictum in sæcula.  
24 In illo tempore exauditæ sunt preces amborum in conspectu gloriæ summi Dei:  
25 et missus est angelus Domini sanctus Raphaël ut curaret eos ambos, quorum uno tempore sunt orationes in conspectu Domini recitatæ.