katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051

5 LIBER IESU FILII SIRACH Syrach - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiasticus - Douay Rheims(17c) Reference

1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis. Presumptuousness. Sir.5.1-8
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,  
3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.  
4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.  
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.  
6 Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:  
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.  
8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:  
9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te. Sincerity & self-control. Sir.5.9-6.4
10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.  
11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.  
12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.  
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.  
14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.  
15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.  
16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:  
17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.  
18 Justifica pusillum et magnum similiter.