katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516

3 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabæus, filius ejus, pro eo: Judas Maccabaeus - early victories. 1Mace.3.1-26 | 2Mace.8.1-7 
2 et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israël cum lætitia.  
3 Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo.  
4 Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.  
5 Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis:  
6 et repulsi sunt inimici ejus præ timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu ejus.  
7 Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Jacob in operibus suis, et in sæculum memoria ejus in benedictione.  
8 Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.  
9 Et nominatus est usque ad novissimum terræ, et congregavit pereuntes.  
10 Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.  
11 Et cognovit Judas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.  
12 Et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus.  
13 Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,  
14 et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis.  
15 Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.  
16 Et appropinquaverunt usque ad Bethoron: et exivit Judas obviam illi cum paucis.  
17 Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie?  
18 Et ait Judas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis:  
19 quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de cælo fortitudo est.  
20 Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos:  
21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris:  
22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram: vos autem ne timueritis eos.  
23 Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius:  
24 et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim.  
25 Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum:  
26 et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes.  
27 Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: Antiochus appoints Lysias as Governor of the Levant. 1Mace.3.27-37
28 et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia.  
29 Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus:  
30 et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu: et abundaverat super reges qui ante eum fuerant.  
31 Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.  
32 Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti,  
33 et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.  
34 Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus quæ volebat, et de inhabitantibus Judæam, et Jerusalem:  
35 et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco:  
36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum.  
37 Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.  
38 Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis: Victories of Judas Maccabaeus. 1Mace.3.38-4.25 | 2Mace.8.8-29  | 2Mace.8.34-36
39 et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis.  
40 Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.  
41 Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.  
42 Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem:  
43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.  
44 Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.  
45 Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentium: et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia etcithara.  
46 Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.  
47 Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua:  
48 et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum:  
49 et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies,  
50 et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus?  
51 et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem:  
52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos.  
53 Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos?  
54 Et tubis exclamaverunt voce magna.  
55 Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.  
56 Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.  
57 Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.  
58 Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra:  
59 quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum.  
60 Sicut autem fuerit voluntas in cælo, sic fiat.