katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

100 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine;
psallam,
Profession of Integrity. Psalm 101(v100)
2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me?
Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
 
3 Non proponebam ante oculos meos rem injustam;
facientes prævaricationes odivi;
non adhæsit mihi
 
4 cor pravum;
declinantem a me malignum non cognoscebam.
 
5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar:
superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
 
6 Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum;
ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
 
7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam;
qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
 
8 In matutino interficiebam omnes peccatores terræ,
ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.