katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

107 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Canticum Psalmi, ipsi David. Morning Hymn & National Prayer. Psalm 108(v107)
2 Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum;
cantabo, et psallam in gloria mea.
 
3 Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara;
exsurgam diluculo.
 
4 Confitebor tibi in populis, Domine,
et psallam tibi in nationibus:
 
5 quia magna est super cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
 
6 Exaltare super cælos, Deus,
et super omnem terram gloria tua:
 
7 ut liberentur dilecti tui.
Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
 
8 Deus locutus est in sancto suo:
Exsultabo, et dividam Sichimam;
et convallem tabernaculorum dimetiar.
 
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses,
et Ephraim susceptio capitis mei.
Juda rex meus;
 
10 Moab lebes spei meæ:
in Idumæam extendam calceamentum meum;
mihi alienigenæ amici facti sunt.
 
11 Quis deducet me in civitatem munitam?
quis deducet me usque in Idumæam?
 
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos?
et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?
 
13 Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
 
14 In Deo faciemus virtutem;
et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.