katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

113 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,
Praise the Lord All Nations. Psalm 114(v113)
2 facta est Judæa sanctificatio ejus;
Israël potestas ejus.
 
3 Mare vidit, et fugit;
Jordanis conversus est retrorsum.
 
4 Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
 
5 Quid est tibi, mare, quod fugisti?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
 
6 montes, exsultastis sicut arietes?
et colles, sicut agni ovium?
 
7 A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob:
 
8 qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
 
9 Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam:
 Psalm 115(v114)
10 super misericordia tua et veritate tua;
nequando dicant gentes:
Ubi est Deus eorum?
 
11 Deus autem noster in cælo;
omnia quæcumque voluit fecit.
 
12 Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
 
13 Os habent, et non loquentur;
oculos habent, et non videbunt.
 
14 Aures habent, et non audient;
nares habent, et non odorabunt.
 
15 Manus habent, et non palpabunt;
pedes habent, et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.
 
16 Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
 
17 Domus Israël speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
 
18 Domus Aaron speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
 
19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
 
20 Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël;
benedixit domui Aaron.
 
21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.
 
22 Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
 
23 Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
 
24 Cælum cæli Domino;
terram autem dedit filiis hominum.
 
25 Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum:
 
26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.