katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

136 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
I thank You O Lord. Psalm 137(v136)
2 In salicibus in medio ejus
suspendimus organa nostra:
 
3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum;
et qui abduxerunt nos:
Hymnum cantate nobis de canticisSion.
 
4 Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
 
5 Si oblitus fuero tui, Jerusalem,
oblivioni detur dextera mea.
 
6 Adhæreat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui;
si non proposuero Jerusalem
in principio lætitiæ meæ.
 
7 Memor esto, Domine, filiorum Edom,
in die Jerusalem:
qui dicunt: Exinanite, exinanite
usque ad fundamentum in ea.
 
8 Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi
retributionem tuam quam retribuisti nobis.
 
9 Beatus qui tenebit,
et allidet parvulos tuos ad petram.