katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

139 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. Save me O Lord from Evil Men. Psalm 140(v139)
2 Eripe me, Domine, ab homine malo;
a viro iniquo eripe me.
 
3 Qui cogitaverunt iniquitates in corde,
tota die constituebant prælia.
 
4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis;
venenum aspidum sub labiis eorum.
 
5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris,
et ab hominibus iniquis eripe me.
Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:
 
6 absconderunt superbi laqueum mihi.
Et funes extenderunt in laqueum;
juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
 
7 Dixi Domino: Deus meus es tu;
exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
 
8 Domine, Domine, virtus salutis meæ,
obumbrasti super caput meum in die belli.
 
9 Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori:
cogitaverunt contra me;
ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
 
10 Caput circuitus eorum:
labor labiorum ipsorum operiet eos.
 
11 Cadent super eos carbones;
in ignem dejicies eos:
in miseriis non subsistent.
 
12 Vir linguosus non dirigetur in terra;
virum injustum mala capient in interitu.
 
13 Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis,
et vindictam pauperum.
 
14 Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo,
et habitabunt recti cum vultu tuo.