katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

16 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam;
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
Song of Triumph for the King. Psalm 17(v16)
2 De vultu tuo judicium meum prodeat;
oculi tui videant æquitates.
 
3 Probasti cor meum, et visitasti nocte;
igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
 
4 Ut non loquatur os meum opera hominum:
propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
 
5 Perfice gressus meos in semitis tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
 
6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus;
inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
 
7 Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis sperantes in te.
 
8 A resistentibus dexteræ tuæ custodi me
ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me
 
9 a facie impiorum qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt;
 
10 adipem suum concluserunt:
os eorum locutum est superbiam.
 
11 Projicientes me nunc circumdederunt me;
oculos suos statuerunt declinare in terram.
 
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam,
et sicut catulus leonis habitans in abditis.
 
13 Exsurge, Domine: præveni eum, et supplanta eum:
eripe animam meam ab impio;
frameam tuam
 
14 ab inimicis manus tuæ.
Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum;
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Saturatisunt filiis,
et dimiserunt reliquias suas
 
15 Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo;
satiabor cum apparuerit gloria tua.