katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

18 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. The Lord, the Sun of Righteousness. Psalm 19(v18)
2 Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
 
3 Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
 
4 Non sunt loquelæ, neque sermones,
quorum non audiantur voces eorum.
 
5 In omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.
 
6 In sole posuit tabernaculum suum;
et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam;
 
7 a summo cælo egressio ejus.
Et occursus ejus usque ad summum ejus;
nec est qui se abscondat a calore ejus.
 
8 Lex Domini immaculata, convertens animas;
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda;
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi;
judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
 
11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum.
 
12 Etenim servus tuus custodit ea;
in custodiendis illis retributio multa.
 
13 Delicta quis intelligit?
ab occultis meis munda me;
 
14 et ab alienis parce servo tuo.
Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero,
et emundabor a delicto maximo.
 
15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei,
et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine, adjutor meus, et redemptor meus.