katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

20 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus David. Thanksgiving for the King. Psalm 21(v20)
2 Domine, in virtute tua lætabitur rex,
et super salutare tuum exsultabit vehementer.
 
3 Desiderium cordis ejus tribuisti ei,
et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
 
4 Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis;
posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
 
5 Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum,
in sæculum, et in sæculum sæculi.
 
6 Magna est gloria ejus in salutari tuo;
gloriam et magnum decorem impones super eum.
 
7 Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi;
lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
 
8 Quoniam rex sperat in Domino,
et in misericordia Altissimi non commovebitur.
 
9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis;
dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
 
10 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui:
Dominus in ira sua conturbabit eos,
et devorabit eos ignis.
 
11 Fructum eorum de terra perdes,
et semen eorum a filiis hominum,
 
12 quoniam declinaverunt in te mala;
cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
 
13 Quoniam pones eos dorsum;
in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
 
14 Exaltare, Domine, in virtute tua;
cantabimus et psallemus virtutes tuas.