katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

29 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David. Thanksgiving. Psalm 30(v29)
2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec delectasti inimicos meos super me.
 
3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
 
4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam;
salvasti me a descendentibus in lacum.
 
5 Psallite Domino, sancti ejus;
et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
 
6 Quoniam ira in indignatione ejus,
et vita in voluntate ejus:
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum lætitia.
 
7 Ego autem dixi in abundantia mea:
Non movebor in æternum.
 
8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
 
9 Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor.
 
10 Quæ utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam?
 
11 Audivit Dominus, et misertus est mei;
Dominus factus est adjutor meus.
 
12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia:
 
13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.