katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

34 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me;
expugna impugnantes me.
Help Me O Lord!. Psalm 35(v34)
2 Apprehende arma et scutum,
et exsurge in adjutorium mihi.
 
3 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me;
dic animæ meæ: Salus tua ego sum.
 
4 Confundantur et revereantur quærentes animam meam;
avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
 
5 Fiant tamquam pulvis ante faciem venti,
et angelus Domini coarctans eos.
 
6 Fiat via illorum tenebræ et lubricum,
et angelus Domini persequens eos.
 
7 Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui; supervacue exprobraverunt animam meam.
 
8 Veniat illi laqueus quem ignorat,
et captio quam abscondit apprehendat eum,
et in laqueum cadat in ipsum.
 
9 Anima autem mea exsultabit in Domino,
et delectabitur super salutari suo.
 
10 Omnia ossa mea dicent:
Domine, quis similis tibi?
eripiens inopem de manu fortiorum ejus;
egenum et pauperem a diripientibus eum.
 
11 Surgentes testes iniqui,
quæ ignorabam interrogabant me.
 
12 Retribuebant mihi mala pro bonis,
sterilitatem animæ meæ.
 
13 Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio;
humiliabam in jejunio animam meam,
et oratio mea in sinu meo convertetur.
 
14 Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam;
quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
 
15 Et adversum me lætati sunt, et convenerunt;
congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
 
16 Dissipati sunt, nec compuncti;
tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione;
frenduerunt super me dentibus suis.
 
17 Domine, quando respicies?
Restitue animam meam a malignitate eorum;
a leonibus unicam meam.
 
18 Confitebor tibi in ecclesia magna; in populo gravi laudabo te.
 
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique,
qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
 
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur;
et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
 
21 Et dilataverunt super me os suum;
dixerunt: Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
 
22 Vidisti, Domine: ne sileas;
Domine, ne discedas a me.
 
23 Exsurge et intende judicio meo, Deus meus;
et Dominus meus, in causam meam.
 
24 Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus,
et non supergaudeant mihi.
 
25 Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ;
nec dicant: Devoravimus eum.
 
26 Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis;
induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
 
27 Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam;
et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
 
28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam;
tota die laudem tuam.