katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

39 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus ipsi David. Song of Praise. Psalm 40(v39)
2 Exspectans exspectavi Dominum,
et intendit mihi.
 
3 Et exaudivit preces meas,
et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis.
Et statuit super petram pedes meos,
et direxitgressus meos.
 
4 Et immisit in os meum canticum novum,
carmen Deo nostro.
Videbunt multi, et timebunt,
et sperabunt in Domino.
 
5 Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus,
et non respexit in vanitates et insanias falsas.
 
6 Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua;
et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi.
Annuntiavi et locutus sum:
multiplicati sunt super numerum.
 
7 Sacrificium et oblationem noluisti;
aures autem perfecisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti;
 
8 tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me,
 
9 ut facerem voluntatem tuam.
Deus meus, volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
 
10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti.
 
11 Justitiam tuam non abscondi in corde meo;
veritatem tuam et salutare tuum dixi;
non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuama concilio multo.
 
12 Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me;
misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
 
13 Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus;
comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem.
Multiplicatæ suntsuper capillos capitis mei,
et cor meum de
 
14 Complaceat tibi, Domine, ut eruas me;
Domine, ad adjuvandum me respice.
 
15 Confundantur et revereantur simul,
qui quærunt animam meam ut auferant eam;
convertantur retrorsum et revereantur,
qui volunt mihi mala.
 
16 Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi: Euge, euge !
 
17 Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te;
et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
 
18 Ego autem mendicus sum et pauper;
Dominus sollicitus est mei.
Adjutor meus et protector meus tu es;
Deus meus, ne tardaveris.