katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

40 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Psalmus ipsi David. Psalm of the Compassionate. Psalm 41(v40)
2 Beatus qui intelligit super egenum et pauperem:
in die mala liberabit eum Dominus.
 
3 Dominus conservet eum, et vivificet eum,
et beatum faciat eum in terra,
et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
 
4 Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus;
universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
 
5 Ego dixi: Domine, miserere mei;
sana animam meam, quia peccavi tibi.
 
6 Inimici mei dixerunt mala mihi:
Quando morietur, et peribit nomen ejus?
 
7 Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur;
cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
Egrediebatur foras et loquebatur.
 
8 In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei;
adversum me cogitabant mala mihi.
 
9 Verbum iniquum constituerunt adversum me:
Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat?
 
10 Etenim homo pacis meæ in quo speravi,
qui edebat panes meos,
magnificavit super me supplantationem.
 
11 Tu autem, Domine, miserere mei,
et resuscita me; et retribuam eis.
 
12 In hoc cognovi quoniam voluisti me,
quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
 
13 Me autem propter innocentiam suscepisti;
et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
 
14 Benedictus Dominus Deus Israël
a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.