katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

41 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Intellectus filiis Core. BOOK 2. (Ps.42-72) Lament of an Exile. Psalm 42(v41)
2 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.
 
3 Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum;
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei?
 
4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte,
dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
 
5 Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam,
quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei,
in voce exsultationis etconfessionis, sonus epulantis.
 
6 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei,
 
7 et Deus meus.
Ad meipsum anima mea conturbata est:
propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
 
8 Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum;
omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
 
9 In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum ejus;
apud me oratio Deo vitæ meæ.
 
10 Dicam Deo: Susceptor meus es;
quare oblitus es mei?
et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?
 
11 Dum confringuntur ossa mea,
exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei,
dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus?
 
12 Quare tristis es, anima mea?
et quare conturbas me?
Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi,
salutare vultus mei, etDeus meus.