katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

44 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto. Royal Wedding Song. Psalm 45(v44)
2 Eructavit cor meum verbum bonum:
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribæ
velociter scribentis.
 
3 Speciosus forma præ filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis:
propterea benedixit te Deus in æternum.
 
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
 
5 Specie tua et pulchritudine tua
intende, prospere procede, et regna,
propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam;
etdeducettemirabiliter dextera tua.
 
6 Sagittæ tuæ acutæ:
populi sub te cadent,
in corda inimicorum regis.
 
7 Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi;
virga directionis virga regni tui.
 
8 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem;
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
 
9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,
a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te
 
10 filiæ regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis
in vestitu deaurato, circumdata varietate.
 
11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam;
et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
 
12 Et concupiscet rex decorem tuum,
quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
 
13 Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur;
omnes divites plebis.
 
14 Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus,
in fimbriis aureis,
 
15 circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam;
proximæ ejus afferentur tibi.
 
16 Afferentur in lætitia et exsultatione;
adducentur in templum regis.
 
17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram.
 
18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem:
propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.