katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

47 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati. Song of Zion. Psalm 48(v47)
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis,
in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
 
3 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion;
latera aquilonis, civitas regis magni.
 
4 Deus in domibus ejus cognoscetur
cum suscipiet eam.
 
5 Quoniam ecce reges terræ congregati sunt;
convenerunt in unum.
 
6 Ipsi videntes, sic admirati sunt,
conturbati sunt, commoti sunt.
 
7 Tremor apprehendit eos;
ibi dolores ut parturientis:
 
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
 
9 Sicut audivimus, sic vidimus,
in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri:
Deus fundavit eam in æternum.
 
10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
 
11 Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terræ;
justitia plena est dextera tua.
 
12 Lætetur mons Sion,
et exsultent filiæ Judæ,
propter judicia tua, Domine.
 
13 Circumdate Sion, et complectimini eam;
narrate in turribus ejus.
 
14 Ponite corda vestra in virtute ejus,
et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
 
15 Quoniam hic est Deus,
Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi:
ipse reget nos in sæcula.