katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

55 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Prayer for Deliverance. Psalm 56(v55)
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo;
tota die impugnans, tribulavit me.
 
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
 
4 Ab altitudine diei timebo:
ego vero in te sperabo.
 
5 In Deo laudabo sermones meos;
in Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi caro.
 
6 Tota die verba mea execrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
 
7 Inhabitabunt, et abscondent;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
 
8 pro nihilo salvos facies illos;
in ira populos confringes.
 
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua:
 
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
 
11 In Deo laudabo verbum;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi homo.
 
12 In me sunt, Deus, vota tua,
quæ reddam, laudationes tibi:
 
13 quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.