katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

57 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. Judge of Earthly Judges. Psalm 58(v57)
2 Si vere utique justitiam loquimini,
recta judicate, filii hominum.
 
3 Etenim in corde iniquitates operamini;
in terra injustitias manus vestræ concinnant.
 
4 Alienati sunt peccatores a vulva;
erraverunt ab utero:
locuti sunt falsa.
 
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis,
sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
 
6 quæ non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter.
 
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum;
molas leonum confringet Dominus.
 
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens;
intendit arcum suum donec infirmentur.
 
9 Sicut cera quæ fluit auferentur;
supercecidit ignis, et non viderunt solem.
 
10 Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum,
sicut viventes sic in ira absorbet eos.
 
11 Lætabitur justus cum viderit vindictam;
manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
 
12 Et dicet homo: Si utique est fructus justo,
utique est Deus judicans eos in terra.