katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

58 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. Prayer for Safety. Psalm 59(v58)
2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus,
et ab insurgentibus in me libera me.
 
3 Eripe me de operantibus iniquitatem,
et de viris sanguinum salva me.
 
4 Quia ecce ceperunt animam meam;
irruerunt in me fortes.
 
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine;
sine iniquitate cucurri, et direxi.
 
6 Exsurge in occursum meum, et vide:
et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël,
intende ad visitandas omnes gentes:
non miserearis omnibusqui operantur iniquitatem.
 
7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes:
et circuibunt civitatem.
 
8 Ecce loquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
 
9 Et tu, Domine, deridebis eos;
ad nihilum deduces omnes gentes.
 
10 Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia, Deus, susceptor meus es:
 
11 Deus meus misericordia ejus præveniet me.
 
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos:
ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.
Disperge illos in virtute tua,
t depone eos, protector meus, Domine:
 
13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum;
et comprehendantur in superbia sua.
Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
 
14 in consummatione:
in ira consummationis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
 
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes:
et circuibunt civitatem.
 
16 Ipsi dispergentur ad manducandum;
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
 
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam,
et exsultabo mane misericordiam tuam:
quia factus es susceptor meus,
et refugiummeum in dietribulationis meæ.
 
18 Adjutor meus, tibi psallam,
quia Deus susceptor meus es;
Deus meus, misericordia mea.