katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

59 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, National Lament. Psalm 60(v59)
2 cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia. National Lament. Psalm 60(v59)
3 Deus, repulisti nos, et destruxisti nos;
iratus es, et misertus es nobis.
 
4 Commovisti terram, et conturbasti eam;
sana contritiones ejus, quia commota est.
 
5 Ostendisti populo tuo dura;
potasti nos vino compunctionis.
 
6 Dedisti metuentibus te significationem,
ut fugiant a facie arcus;
ut liberentur dilecti tui.
 
7 Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
 
8 Deus locutus est in sancto suo:
lætabor, et partibor Sichimam;
et convallem tabernaculorum metibor.
 
9 Meus est Galaad, et meus est Manasses;
et Ephraim fortitudo capitis mei.
Juda rex meus;
 
10 Moab olla spei meæ.
In Idumæam extendam calceamentum meum:
mihi alienigenæ subditi sunt.
 
11 Quis deducet me in civitatem munitam?
quis deducet me usque in Idumæam?
 
12 nonne tu, Deus, qui repulisti nos?
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?
 
13 Da nobis auxilium de tribulatione,
quia vana salus hominis.
 
14 In Deo faciemus virtutem;
et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.