katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

65 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;
Corporate Act of Thanksgiving. Psalm 66(v65)
2 psalmum dicite nomini ejus;
date gloriam laudi ejus.
 
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine !
in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
 
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi;
psalmum dicat nomini tuo.
 
5 Venite, et videte opera Dei:
terribilis in consiliis super filios hominum.
 
6 Qui convertit mare in aridam;
in flumine pertransibunt pede:
ibi lætabimur in ipso.
 
7 Qui dominatur in virtute sua in æternum;
oculi ejus super gentes respiciunt:
qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
 
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum,
et auditam facite vocem laudis ejus:
 
9 qui posuit animam meam ad vitam,
et non dedit in commotionem pedes meos.
 
10 Quoniam probasti nos, Deus;
igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
 
11 Induxisti nos in laqueum;
posuisti tribulationes in dorso nostro;
 
12 imposuisti homines super capita nostra.
Transivimus per ignem et aquam,
et eduxisti nos in refrigerium.
 
13 Introibo in domum tuam in holocaustis;
reddam tibi vota mea
 
14 quæ distinxerunt labia mea:
et locutum est os meum in tribulatione mea.
 
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum;
offeram tibi boves cum hircis.
 
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum,
quanta fecit animæ meæ.
 
17 Ad ipsum ore meo clamavi,
et exaltavi sub lingua mea.
 
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo,
non exaudiet Dominus.
 
19 Propterea exaudivit Deus,
et attendit voci deprecationis meæ.
 
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam,
et misericordiam suam a me.