katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

71 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus, in Salomonem. BOOK 3. (Ps.73-89) Triumph of Justice. Psalm 72(v71)
2 Deus, judicium tuum regi da,
et justitiam tuam filio regis;
judicare populum tuum in justitia,
et pauperes tuos in judicio.
 
3 Suscipiant montes pacem populo,
et colles justitiam.
 
4 Judicabit pauperes populi,
et salvos faciet filios pauperum,
et humiliabit calumniatorem.
 
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam,
in generatione et generationem.
 
6 Descendet sicut pluvia in vellus,
et sicut stillicidia stillantia super terram.
 
7 Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis,
donec auferatur luna.
 
8 Et dominabitur a mari usque ad mare,
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
 
9 Coram illo procident Æthiopes,
et inimici ejus terram lingent.
 
10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent;
reges Arabum et Saba dona adducent:
 
11 et adorabunt eum omnes reges terræ;
omnes gentes servient ei.
 
12 Quia liberabit pauperem a potente,
et pauperem cui non erat adjutor.
 
13 Parcet pauperi et inopi,
et animas pauperum salvas faciet.
 
14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum,
et honorabile nomen eorum coram illo.
 
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ;
et adorabunt de ipso semper,
tota die benedicent ei.
 
16 Et erit firmamentum in terra in summis montium;
superextolletur super Libanum fructus ejus,
et florebunt de civitate sicutfœnum terræ.
 
17 Sit nomen ejus benedictum in sæcula;
ante solem permanet nomen ejus.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ;
omnes gentes magnificabunt eum.
 
18 Benedictus Dominus Deus Israël,
qui facit mirabilia solus.
 
19 Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum,
et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
 
20 Defecerunt laudes David, filii Jesse.