katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

78 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam;
polluerunt templum sanctum tuum;
posuerunt Jerusalem in pomorumcustodiam.
National Lament over the destruction of Jerusalem. Psalm 79(v78)
2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli;
carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
 
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem,
et non erat qui sepeliret.
 
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris;
subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
 
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem?
accendetur velut ignis zelus tuus?
 
6 Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,
et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt:
 
7 quia comederunt Jacob,
et locum ejus desolaverunt.
 
8 Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum;
cito anticipent nos misericordiæ tuæ,
quia pauperes facti sumus nimis.
 
9 Adjuva nos, Deus salutaris noster,
et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos:
et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
 
10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum?
et innotescat in nationibus coram oculis nostris
ultio sanguinis servorum tuorumqui effususest.
 
11 Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum;
secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:
 
12 et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum;
improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
 
13 Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,
confitebimur tibi in sæculum;
in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.