katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

83 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. Pilgrimage Psalm. Psalm 84(v83)
2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
 
3 Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini;
cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
 
4 Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:
altaria tua, Domine virtutum,
rex meus,et Deus meus.
 
5 Beati qui habitant in domo tua, Domine;
in sæcula sæculorum laudabunt te.
 
6 Beatus vir cujus est auxilium abs te:
ascensiones in corde suo disposuit,
 
7 in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
 
8 Etenim benedictionem dabit legislator;
ibunt de virtute in virtutem:
videbitur Deus deorum in Sion.
 
9 Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam;
auribus percipe, Deus Jacob.
 
10 Protector noster, aspice, Deus,
et respice in faciem christi tui.
 
11 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia;
elegi abjectus esse in domo Dei mei
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
 
12 Quia misericordiam et veritatem diligit Deus:
gratiam et gloriam dabit Dominus.
 
13 Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia:
Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.