katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

84 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, filiis Core. Psalmus. Prayer for the Nation's Welfare. Psalm 85(v84)
2 Benedixisti, Domine, terram tuam;
avertisti captivitatem Jacob.
 
3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ;
operuisti omnia peccata eorum.
 
4 Mitigasti omnem iram tuam;
avertisti ab ira indignationis tuæ.
 
5 Converte nos, Deus salutaris noster,
et averte iram tuam a nobis.
 
6 Numquid in æternum irasceris nobis?
aut extendes iram tuam a generatione in generationem?
 
7 Deus, tu conversus vivificabis nos,
et plebs tua lætabitur in te.
 
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam,
et salutare tuum da nobis.
 
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem in plebem suam,
et super sanctos suos,
et in eos qui convertuntur ad cor.
 
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
 
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi;
justitia et pax osculatæ sunt.
 
12 Veritas de terra orta est,
et justitia de cælo prospexit.
 
13 Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
 
14 Justitia ante eum ambulabit,
et ponet in via gressus suos.