katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

85 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me,
quoniam inops et pauper sum ego.
In Praise of Zion. Psalm 86(v85)
2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum;
salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
 
3 Miserere mei, Domine,
quoniam ad te clamavi tota die;
 
4 lætifica animam servi tui,
quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
 
5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis,
et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
 
6 Auribus percipe, Domine, orationem meam,
et intende voci deprecationis meæ.
 
7 In die tribulationis meæ clamavi ad te,
quia exaudisti me.
 
8 Non est similis tui in diis, Domine,
et non est secundum opera tua.
 
9 Omnes gentes quascumque fecisti venient,
et adorabunt coram te, Domine,
et glorificabunt nomen tuum.
 
10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia;
tu es Deus solus.
 
11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua;
lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
 
12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo,
et glorificabo nomen tuum in æternum:
 
13 quia misericordia tua magna est super me,
et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
 
14 Deus, iniqui insurrexerunt super me,
et synagoga potentium quæsierunt animam meam:
et non proposuerunt te in conspectusuo.
 
15 Et tu, Domine Deus, miserator et misericors;
patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
 
16 Respice in me, et miserere mei;
da imperium tuum puero tuo,
et salvum fac filium ancillæ tuæ.
 
17 Fac mecum signum in bonum,
ut videant qui oderunt me, et confundantur:
quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatuses me.