katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

9 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David. Thanksgiving. Psalm 9(v9a)
2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;
narrabo omnia mirabilia tua.
 
3 Lætabor et exsultabo in te;
psallam nomini tuo, Altissime.
 
4 In convertendo inimicum meum retrorsum;
infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
 
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam;
sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
 
6 Increpasti gentes, et periit impius:
nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
 
7 Inimici defecerunt frameæ in finem,
et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu;
 
8 et Dominus in æternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum,
 
9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate:
judicabit populos in justitia.
 
10 Et factus est Dominus refugium pauperi;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
 
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
 
12 Psallite Domino qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia ejus:
 
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est;
non est oblitus clamorem pauperum.
 
14 Miserere mei, Domine:
vide humilitatem meam de inimicis meis,
 
15 qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:
 
16 exultabo in salutari tuo.
Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt;
in laqueo isto quem absconderunt
comprehensus est pes eorum.
 
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
 
18 Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
 
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
patientia pauperum non peribit in finem.
 
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo:
judicentur gentes in conspectu tuo.
 
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos,
ut sciant gentes quoniam homines sunt.
 
22 Ut quid, Domine, recessisti longe;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
Confidence in the Lord. Psalm 10(v9b)
23 Dum superbit impius, incenditur pauper:
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
 
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,
et iniquus benedicitur.
 
25 Exacerbavit Dominum peccator:
secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
 
26 Non est Deus in conspectu ejus;
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus;
omnium inimicorumsuorum dominabitur.
 
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
For he seide in his herte, Y schal not be moued, fro generacioun in to generacioun without yuel.  
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo;
sub lingua ejus labor et dolor.
 
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
 
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem;
rapere pauperem dum attrahit eum.
 
31 In laqueo suo humiliabit eum;
inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
 
32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, ne videat in finem.
 
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua;
ne obliviscaris pauperum.
 
34 Propter quid irritavit impius Deum?
dixit enim in corde suo: Non requiret.
 
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper;
orphano tu eris adjutor.
 
36 Contere brachium peccatoris et maligni;
quæretur peccatum illius, et non invenietur.
 
37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi;
peribitis, gentes, de terra illius.
 
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus;
præparationem cordis eorum audivit auris tua:
 
39 judicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.