katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

96 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra;
lætentur insulæ multæ.
The Lord is King!. Psalm 97(v96)
2 Nubes et caligo in circuitu ejus;
justitia et judicium correctio sedis ejus.
 
3 Ignis ante ipsum præcedet,
et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
 
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ;
vidit, et commota est terra.
 
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini;
a facie Domini omnis terra.
 
6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus,
et viderunt omnes populi gloriam ejus.
 
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia,
et qui gloriantur in simulacris suis.
Adorate eum omnes angeli ejus.
 
8 Audivit, et lætata est Sion,
et exsultaverunt filiæ Judæ
propter judicia tua, Domine.
 
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram;
nimis exaltatus es super omnes deos.
 
10 Qui diligitis Dominum, odite malum:
custodit Dominus animas sanctorum suorum;
de manu peccatoris liberabit eos.
 
11 Lux orta est justo,
et rectis corde lætitia.
 
12 Lætamini, justi, in Domino,
et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.