katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ps: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

97 LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS Psalms - Wycliffe Bible(14c) Psalms - Douay Rheims(17c) Reference

1 Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera ejus,
et brachium sanctum ejus.
Let us Praise the Lord!. Psalm 98(v97)
2 Notum fecit Dominus salutare suum;
in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
 
3 Recordatus est misericordiæ suæ,
et veritatis suæ domui Israël.
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
 
4 Jubilate Deo, omnis terra;
cantate, et exsultate, et psallite.
 
5 Psallite Domino in cithara;
in cithara et voce psalmi;
 
6 in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ.
Jubilate in conspectu regis Domini:
 
7 moveatur mare, et plenitudo ejus;
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
 
8 Flumina plaudent manu;
simul montes exsultabunt
 
9 a conspectu Domini:
quoniam venit judicare terram.
Judicabit orbem terrarum in justitia,
et populos in æquitate.