katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031

10 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference

1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. SOLOMON'S PROVERBS. Pr.10.1-22.16
2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.  
3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.  
4 Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos;  
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.  
6 Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas.  
7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.  
8 Sapiens corde præcepta suscipit; stultus cæditur labiis.  
9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter; qui autem depravat vias suas manifestus erit.  
10 Qui annuit oculo dabit dolorem; et stultus labiis verberabitur.  
11 Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.  
12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.  
13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.  
14 Sapientes abscondunt scientiam; os autem stulti confusioni proximum est.  
15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum.  
16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.  
17 Via vitæ custodienti disciplinam; qui autem increpationes relinquit, errat.  
18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.  
19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.  
20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.  
21 Labia justi erudiunt plurimos; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.  
22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.  
23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.  
24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.  
25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.  
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.  
27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.  
28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.  
29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.  
30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.  
31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.  
32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.