katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031

14 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference

1 Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet.  
2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.  
3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.  
4 Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.  
5 Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis.  
6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis.  
7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.  
8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.  
9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.  
10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.  
11 Domus impiorum delebitur: tabernacula vero justorum germinabunt.  
12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.  
13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.  
14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.  
15 Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti p  
16 Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit.  
17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.  
18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.  
19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.  
20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.  
21 Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam dili  
22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.  
23 In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.  
24 Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia.  
25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.  
26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.  
27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.  
28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.  
29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.  
30 Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia.  
31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus; honorat autem eum qui miseretur pauperis.  
32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.  
33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.  
34 Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.  
35 Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.