katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031

30 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference

1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, a THE WORDS OF AGURE. Pr.30.1-5
2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.  
3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.  
4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi inves  
5 Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se.  
6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.  
7 Duo rogavi te: ne deneges mihi antequam moriar: More proverbs. Pr.30.7-33
8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi: tribue tantum victui meo neces  
9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nome  
10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.  
11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit;  
12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis;  
13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ;  
14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex ho  
15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Suffici  
16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit.  
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum  
18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro:  
19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.  
20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.  
21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:  
22 per servum, cum regnaverit; per stultum, cum saturatus fuerit cibo;  
23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta; et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.  
24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus:  
25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi;  
26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum;  
27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas;  
28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.  
29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter:  
30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum;  
31 gallus succinctus lumbos; et aries; nec est rex, qui resistat ei.  
32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.  
33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum; et qui vehementer emungit elicit sanguinem; et