katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112

11 LIBER ECCLESIASTES Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) Reference

1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. What a wise man does. Ec.11.1-8
2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.  
3 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.  
4 Qui observat ventum non seminat; et qui considerat nubes numquam metet.  
5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.  
6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua: quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud; et si utrumque simul, melius erit.  
7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.  
8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.  
9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibushisadducet te Deusin judicium. Advice to young people. Ec.11.9-12.8
10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt.