katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112

6 LIBER ECCLESIASTES Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) Reference

1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:  
2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas etmiseria mag  
3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sitabortivus.  
4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.  
5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.  
6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?  
7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur.  
8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?  
9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.  
10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.  
11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.