katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678

5 LIBER CANTICUM CANTICORUM Songes of Songes - Wycliffe Bible(14c) Canticles - Douay Rheims(17c) Reference

1 Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum.
SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum m
He. Sg.5.1
2 SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis:
SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinnimei guttis noctium.
The fourth song. She (a). He (b). Sg.5.2
3 SPONSA. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? She. Sg.5.3-8
4 Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.  
5 Surrexi ut aperirem dilecto meo; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.  
6 Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est; quæsivi, et non inveni illum; vocavi, et non respondit mihi.  
7 Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.  
8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.  
9 CHORUS. Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? The women. Sg.5.9
10 SPONSA. Dilectus meus candidus et rubicundus; electus ex millibus. She. Sg.5.10-16
11 Caput ejus aurum optimum; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus.  
12 Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima.  
13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.  
14 Manus illius tornatiles, aureæ, plenæ hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.  
15 Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.  
16 Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiæ Jerusalem.  
17 CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quæremus eum tecum. The women. Sg.6.1