katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

11 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et egredietur virga de radice Jesse,
et flos de radice ejus ascendet.
The peaceful kingdom. Is.11.1-9
2 Et requiescet super eum spiritus Domini:
spiritus sapientiæ et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiæ et pietatis;
 
3 et replebit eum spiritus timoris Domini.
Non secundum visionem oculorum judicabit,
neque secundum auditum aurium arguet;
 
4 sed judicabit in justitia pauperes,
et arguet in æquitate pro mansuetis terræ;
et percutiet terram virga oris sui,
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
 
5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus,
et fides cinctorium renum ejus.
 
6 Habitabit lupus cum agno,
et pardus cum hædo accubabit;
vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
 
7 Vitulus et ursus pascentur,
simul requiescent catuli eorum;
et leo quasi bos comedet paleas.
 
8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis;
et in caverna reguli
qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
 
9 Non nocebunt, et non occident
in universo monte sancto meo,
quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
 
10 In die illa radix Jesse,
qui stat in signum populorum,
ipsum gentes deprecabuntur,
et erit sepulchrum ejus gloriosum.
The exiled people will return. Is.11.10-16
11 Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam
ad possidendum residuum populi sui,
quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto,
et a Phetros, et ab Æthiopia, et
 
12 Et levabit signum in nationes,
et congregabit profugos Israël,
et dispersos Juda colliget
a quatuor plagis terræ.
 
13 Et auferetur zelus Ephraim,
et hostes Juda peribunt;
Ephraim non æmulabitur Judam,
et Judas non pugnabit contra Ephraim.
 
14 Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,
simul prædabuntur filios orientis;
Idumæa et Moab præceptum manus eorum,
et filii Ammon obedientes erunt.
 
15 Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti,
et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui;
et percutiet eum in septem rivis,
ita ut transeant per eum cal
 
16 Et erit via residuo populo meo
qui relinquetur ab Assyriis,
sicut fuit Israëli
in die illa qua ascendit de terra Ægypti.