katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

19 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Onus Ægypti. Ecce Dominus ascendet super nubem levem,
et ingredietur Ægyptum,
et commovebuntur simulacra Ægypti a facie ejus,
et cor Ægypti tabescet in medio ejus,
God will punish Egypt. Is.19.1-15
2 et concurrere faciam Ægyptios adversus Ægyptios;
et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum,
civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
 
3 Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus,
et consilium ejus præcipitabo;
et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos,
et pythones, et ariolos.
 
4 Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium,
et rex fortis dominabitur eorum,
ait Dominus Deus exercituum.
 
5 Et arescet aqua de mari,
et fluvius desolabitur atque siccabitur.
 
6 Et deficient flumina,
attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,
calamus et juncus marcescet.
 
7 Nudabitur alveus rivi a fonte suo,
et omnis sementis irrigua
siccabitur, arescet, et non erit.
 
8 Et mœrebunt piscatores,
et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum;
et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
 
9 Confundentur qui operabantur linum,
pectentes et texentes subtilia.
 
10 Et erunt irrigua ejus flaccentia:
omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
 
11 Stulti principes Taneos,
sapientes consiliarii Pharaonis
dederunt consilium insipiens.
Quomodo dicetis Pharaoni:
Filius sapientium ego,
filius regum antiquorum?
 
12 Ubi nunc sunt sapientes tui?
annuntient tibi, et indicent
quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum.
 
13 Stulti facti sunt principes Taneos,
emarcuerunt principes Mempheos;
deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus.
 
14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis;
et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo,
sicut errat ebrius et vomens.
 
15 Et non erit Ægypto opus
quod faciat caput et caudam,
incurvantem et refrenantem.
 
16 In die illa erit Ægyptus quasi mulieres;
et stupebunt, et timebunt
a facie commotionis manus Domini exercituum,
quam ipse movebit super eam.
Egypt will worship the LORD. Is.19.16-25
17 Et erit terra Juda
Ægypto in pavorem;
omnis qui illius fuerit recordatus pavebit
a facie consilii Domini exercituum,
quod ipse cogitavit super eam.
 
18 In die illa erunt quinque civitates
in terra Ægypti
loquentes lingua Chanaan,
et jurantes per Dominum exercituum:
Civitas solis vocabitur una.
 
19 In die illa erit altare Domini
in medio terræ Ægypti,
et titulus Domini juxta terminum ejus.
 
20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituum
in terra Ægypti;
clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,
et mittet eis salvatorem
et propugnatorem qui liber
 
21 Et cognoscetur Dominus ab Ægypto,
et cognoscent Ægyptii Dominum
in die illa;
et colent eum in hostiis et in muneribus;
et vota vovebunt Domino, et solvent.
 
22 Et percutiet Dominus Ægyptum plaga,
et sanabit eam;
et revertentur ad Dominum,
et placabitur eis, et sanabit eos.
 
23 In die illa erit via
de Ægypto in Assyrios;
et intrabit Assyrius Ægyptum,
et Ægyptius in Assyrios,
et servient Ægyptii Assur.
 
24 In die illa erit Israël tertius
Ægyptio et Assyrio;
benedictio in medio terræ
 
25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens:
Benedictus populus meus Ægypti,
et opus manuum mearum Assyrio;
hæreditas autem mea Israël.