katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

27 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 In die illa visitabit Dominus
in gladio suo duro, et grandi, et forti,
super Leviathan, serpentem vectem,
et super Leviathan, serpentem tortuosum,
et occidet cetum qui i
 
2 In die illa vinea meri cantabit ei.
 
3 Ego Dominus qui servo eam;
repente propinabo ei.
Ne forte visitetur contra eam,
nocte et die servo eam.
 
4 Indignatio non est mihi.
Quis dabit me spinam et veprem in prælio?
gradiar super eam,
succendam eam pariter.
 
5 An potius tenebit fortitudinem meam?
faciet pacem mihi,
pacem faciet mihi.
 
6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob,
florebit et germinabit Israël,
et implebunt faciem orbis semine.
 
7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum?
aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est?
 
8 In mensura contra mensuram,
cum abjecta fuerit, judicabis eam;
meditatus est in spiritu suo duro
per diem æstus.
 
9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob;
et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus,
cum posuerit omnes lapides altaris
sicut lapides cineris allisos:
 
10 Civitas enim munita desolata erit;
speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum;
ibi pascetur vitulus,
et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
 
11 In siccitate messes illius conterentur.
Mulieres venientes, et docentes eam;
non est enim populus sapiens:
propterea non miserebitur ejus qui fecit eum,
et qui formavi
 
12 Et erit: in die illa
percutiet Dominus
ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti;
et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.
 
13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna;
et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum,
et qui ejecti erant in terra Ægypti,
et adorabunt Dominum
in monte sa