katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

4 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes:
Panem nostrum comedemus,
et vestimentis nostris operiemur:
tantummodo invocetur nomen tuum super nos;
 
2 In die illa,
erit germen Domini in magnificentia et gloria,
et fructus terræ sublimis, et exsultatio
his qui salvati fuerint de Israël.
Jerusalem will be restored. Is.4.2-6
3 Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Jerusalem,
Sanctus vocabitur,
omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
 
4 Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion,
et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus,
in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
 
5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion,
et ubi invocatus est,
nubem per diem et fumum,
et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protect
 
6 Et tabernaculum erit in umbraculum,
diei ab æstu,
et in securitatem et absconsionem
a turbine et a pluvia.