katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

42 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Ecce servus meus, suscipiam eum;
electus meus, complacuit sibi in illo anima mea:
dedi spiritum meum super eum:
judicium gentibus proferet.
The servant of the LORD. Is.42.1-9
2 Non clamabit, neque accipiet personam,
nec audietur vox ejus foris.
 
3 Calamum quassatum non conteret,
et linum fumigans non extinguet:
in veritate educet judicium.
 
4 Non erit tristis, neque turbulentus,
donec ponat in terra judicium;
et legem ejus insulæ exspectabunt.
 
5 Hæc dicit Dominus Deus,
creans cælos, et extendens eos;
formans terram, et quæ germinant ex ea;
dans flatum populo qui est super eam,
et spiritum calcantibus eam:
 
6 Ego Dominus vocavi te in justitia,
et apprehendi manum tuam,
et servavi te:
et dedi te in fœdus populi,
in lucem gentium,
 
7 ut aperires oculos cæcorum,
et educeres de conclusione vinctum,
de domo carceris sedentes in tenebris.
 
8 Ego Dominus,
hoc est nomen meum;
gloriam meam alteri non dabo,
et laudem meam sculptilibus.
 
9 Quæ prima fuerunt, ecce venerunt;
nova quoque ego annuntio:
antequam oriantur,
audita vobis faciam.
 
10 Cantate Domino canticum novum,
laus ejus ab extremis terræ,
qui descenditis in mare, et plenitudo ejus;
insulæ, et habitatores earum.
A song of praise. Is.42.10-13
11 Sublevetur desertum et civitates ejus.
In domibus habitabit Cedar:
laudate, habitatores petræ;
de vertice montium clamabunt.
 
12 Ponent Domino gloriam,
et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
 
13 Dominus sicut fortis egredietur,
sicut vir præliator suscitabit zelum;
vociferabitur, et clamabit:
super inimicos suos confortabitur.
 
14 Tacui semper,
silui, patiens fui:
sicut parturiens loquar;
dissipabo, et absorbebo simul.
God promises to help his people. Is.42.14-17
15 Desertos faciam montes et colles,
et omne gramen eorum exsiccabo;
et ponam flumina in insulas,
et stagna arefaciam.
 
16 Et ducam cæcos in viam quam nesciunt,
et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam;
ponam tenebras coram eis in lucem,
et prava in recta;
hæc verba feci eis,
e
 
17 Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione,
qui confidunt in sculptili;
qui dicunt conflatili:
Vos dii nostri.
 
18 Surdi, audite,
et cæci, intuemini ad videndum.
Israel's failure to learn. Is.42.18-25
19 Quis cæcus, nisi servus meus;
et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi?
quis cæcus, nisi qui venundatus est?
et quis cæcus, nisi servus Domini?
 
20 Qui vides multa, nonne custodies?
qui apertas habes aures, nonne audies?
 
21 Et Dominus voluit ut sanctificaret eum,
et magnificaret legem, et extolleret.
 
22 Ipse autem populus direptus, et vastatus;
laqueus juvenum omnes,
et in domibus carcerum absconditi sunt;
facti sunt in rapinam, nec est qui eruat;
in direptionem, nec
 
23 Quis est in vobis qui audiat hoc,
attendat, et auscultet futura?
 
24 Quis dedit in direptionem Jacob,
et Israël vastantibus?
nonne Dominus ipse, cui peccavimus?
Et noluerunt in viis ejus ambulare,
et non audierunt legem ejus.
 
25 Et effudit super eum indignationem furoris sui,
et forte bellum;
et combussit eum in circuitu, et non cognovit;
et succendit eum, et non intellexit.