katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

52 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion !
induere vestimentis gloriæ tuæ,
Jerusalem, civitas Sancti,
quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te
incircumcisu
God will rescue Jerusalem. Is.52.1-12
2 Excutere de pulvere, consurge;
sede, Jerusalem !
solve vincula colli tui,
captiva filia Sion.
 
3 Quia hæc dicit Dominus:
Gratis venundati estis,
et sine argento redimemini.
 
4 Quia hæc dicit Dominus Deus:
In Ægyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi,
et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
 
5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus,
quoniam ablatus est populus meus gratis?
Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus,
et jugiter tota die nomen meum blasphemat
 
6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum
in die illa:
quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.
 
7 Quam pulchri super montes pedes annuntiantis
et prædicantis pacem;
annuntiantis bonum,
prædicantis salutem,
dicentis Sion:
Regnabit Deus tuus !
 
8 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul laudabunt,
quia oculo ad oculum videbunt
cum converterit Dominus Sion.
 
9 Gaudete, et laudate simul,
deserta Jerusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum;
redemit Jerusalem.
 
10 Paravit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terræ
salutare Dei nostri.
 
11 Recedite, recedite; exite inde,
pollutum nolite tangere;
exite de medio ejus; mundamini,
qui fertis vasa Domini.
 
12 Quoniam non in tumultu exibitis,
nec in fuga properabitis;
præcedet enim vos Dominus,
et congregabit vos Deus Israël.
 
13 Ecce intelliget servus meus,
exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
The suffering servant. Is.52.13-53.12
14 Sicut obstupuerunt super te multi,
sic inglorius erit inter viros aspectus ejus,
et forma ejus inter filios hominum.
 
15 Iste asperget gentes multas;
super ipsum continebunt reges os suum:
quia quibus non est narratum de eo viderunt,
et qui non audierunt contemplati sunt.