katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

56 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Hæc dicit Dominus:
Custodite judicium, et facite justitiam,
quia juxta est salus mea ut veniat,
et justitia mea ut reveletur.
ISAIAH 3. God's people will include all nations. Is.56.1-8
2 Beatus vir qui facit hoc,
et filius hominis qui apprehendet istud,
custodiens sabbatum ne polluat illud,
custodiens manus suas ne faciat omne malum.
 
3 Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens:
Separatione dividet me Dominus a populo suo;
et non dicat eunuchus:
Ecce ego lignum aridum.
 
4 Quia hæc dicit Dominus eunuchis:
Qui custodierint sabbata mea,
et elegerint quæ ego volui,
et tenuerint fœdus meum,
 
5 dabo eis in domo mea et in muris meis
locum, et nomen
melius a filiis et filiabus:
nomen sempiternum dabo eis,
quod non peribit.
 
6 Et filios advenæ, qui adhærent Domino,
ut colant eum, et diligant nomen ejus,
ut sint ei in servos;
omnem custodientem sabbatum ne polluat illud,
et tenentem fœdus meum
 
7 adducam eos in montem sanctum meum,
et lætificabo eos in domo orationis meæ;
holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orati
 
8 Ait Dominus Deus,
qui congregat dispersos Israël:
Adhuc congregabo ad eum
congregatos ejus.
 
9 Omnes bestiæ agri,
venite ad devorandum,
universæ bestiæ saltus.
Israel's leaders are condemned. Is.56.9-12
10 Speculatores ejus cæci omnes;
nescierunt universi:
canes muti non valentes latrare,
videntes vana, dormientes,
et amantes somnia.
 
11 Et canes imprudentissimi
nescierunt saturitatem;
ipsi pastores
ignoraverunt intelligentiam:
omnes in viam suam declinaverunt;
unusquisque ad avaritiam suam, a summo
 
12 Venite, sumamus vinum,
et impleamur ebrietate;
et erit sicut hodie, sic et cras,
et multo amplius.