katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566

6 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference

1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. The call of ISAIAH. Is.6.1-13
2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.  
3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum;
plena est omnis terra gloria ejus.
 
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.  
5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui,
quia vir pollutus labiis ego sum,
et in medio populi polluta labia habentis ego habito,
et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
 
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,  
7 et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
 
8 Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam?
et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.
 
9 Et dixit: Vade, et dices populo huic:
Audite audientes, et nolite intelligere;
et videte visionem, et nolite cognoscere.
 
10 Excæca cor populi hujus,
et aures ejus aggrava,
et oculos ejus claude:
ne forte videat oculis suis,
et auribus suis audiat,
et corde suo intelligat,
et convertatur, et
 
11 Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore,
et domus sine homine,
et terra relinquetur deserta.
 
12 Et longe faciet Dominus homines,
et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
 
13 Et adhuc in ea decimatio,
et convertetur, et erit in ostensionem
sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos;
semen sanctum erit id quod steterit in ea.