katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

12 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum:
verumtamen justa loquar ad te:
Quare via impiorum prosperatur;
bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?
Jeremiah questions the LORD. Jr.12.1-6
2 Plantasti eos, et radicem miserunt:
proficiunt, et faciunt fructum:
prope es tu ori eorum,
et longe a renibus eorum.
 
3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me,
et probasti cor meum tecum.
Congrega eos quasi gregem ad victimam,
et sanctifica eos in die occisionis.
 
4 Usquequo lugebit terra,
et herba omnis regionis siccabitur,
propter malitiam habitantium in ea?
Consumptum est animal, et volucre,
quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
 
5 Si cum peditibus currens laborasti,
quomodo contendere poteris cum equis?
cum autem in terra pacis securus fueris,
quid facies in superbia Jordanis?
 
6 Nam et fratres tui, et domus patris tui,
etiam ipsi pugnaverunt adversum te,
et clamaverunt post te plena voce:
ne credas eis,
cum locuti fuerint tibi bona.
 
7 Reliqui domum meam;
dimisi hæreditatem meam:
dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
The LORD's sorrow because of his people. Jr.12.7-13
8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva:
dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
 
9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi?
numquid avis tincta per totum?
Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ:
properate ad devorandum.
 
10 Pastores multi demoliti sunt vineam meam,
conculcaverunt partem meam,
dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
 
11 Posuerunt eam in dissipationem,
luxitque super me:
desolatione desolata est omnis terra,
quia nullus est qui recogitet corde.
 
12 Super omnes vias deserti venerunt vastatores,
quia gladius Domini devorabit:
ab extremo terræ usque ad extremum ejus,
non est pax universæ carni.
 
13 Seminaverunt triticum,
et spinas messuerunt:
hæreditatem acceperunt,
et non eis proderit.
Confundemini a fructibus vestris
propter iram furoris Domini.
 
14 Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos,
qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël:
Ecce ego evellam eos de terra sua,
et domum Juda evellam de medio eorum.
The LORD's promise to Israel's neighbours. Jr.12.14-17
15 Et cum evulsero eos, convertar,
et miserebor eorum, et reducam eos:
virum ad hæreditatem suam,
et virum in terram suam.
 
16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei,
ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus !
sicut docuerunt populum meum jurare in Baal,
ædificabuntur in medio populi mei.
 
17 Quod si non audierint,
evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.