katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

19 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum, The broken flask. Jr.19.1-15
2 et egredere ad vallem filii Ennom, quæ est juxta introitum portæ fictilis: et prædicabis ibi verba quæ ego loquar ad te.  
3 Et dices: Audite verbum Domini,
reges Juda, et habitatores Jerusalem.
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Ecce ego inducam afflictionem super locum istum,
ita ut omnis qui audierit illam, tinniant auresejus,
 
4 eo quod dereliquerint me,
et alienum fecerint locum istum,
et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt,
ipsi et patres eorum, et reges Juda:
et repleverunt locum istum sanguine innocentum,
 
5 et ædificaverunt excelsa Baalim,
ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim:
quæ non præcepi, nec locutus sum,
nec ascenderunt in cor meum.
 
6 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et non vocabitur amplius locus iste Topheth,
et vallis filii Ennom,
sed vallis occisionis.
 
7 Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto,
et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum,
et in manu quærentium animas eorum:
et dabo cadavera eorum escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
 
8 Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum:
omnis qui præterierit per eam obstupescet,
et sibilabit super universa plaga ejus.
 
9 Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum:
et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione,
et in angustia in qua concludent eos inimici eorum,
et qui quærunt animas eorum.
 
10 Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,  
11 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum:
Sic conteram populum istum, et civitatem istam,
sicut conteritur vas figuli,
quod non potest ultra instaurari:
et in Topheth sepelientur,
eo quod non sit aliuslocusad sepeliendum.
 
12 Sic faciam loco huic, ait Dominus,
et habitatoribus ejus,
et ponam civitatem istam sicut Topheth.
 
13 Et erunt domus Jerusalem,
et domus regum Juda,
sicut locus Topheth, immundæ,
omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli,
et libaverunt libamina diis alienis.
 
14 Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum:  
15 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quæ locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.