katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

25 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis), The enemy from the north. Jr.25.1-14
2 quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens:  
3 A tertiodecimo anno Josiæ filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.  
4 Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque: et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,  
5 cum diceret: Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a sæculo et usque in sæculum:  
6 et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.  
7 Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.  
8 Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea,  
9 ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quæ in circuitu illius sunt: etinterfic  
10 Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ, vocem molæ et lumen lucernæ.  
11 Et erit universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istæ regi Babylonis septuaginta annis.  
12 Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.  
13 Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes:  
14 quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. The LORD's judgement on Elam. Jr.49.34-39
15 Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.  
16 Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.  
17 Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,  
18 Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista:  
19 Pharaoni regi Ægypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus:  
20 et universis generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti:  
21 et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon:  
22 et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terræ insularum qui sunt trans mare:  
23 et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam:  
24 et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto:  
25 et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:  
26 cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt: et rex Sesach bibet post eos.  
27 Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Bibite, et inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.  
28 Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis:  
29 quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.  
30 Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet,
et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam:
rugiens rugiet super decorem suum:
celeuma quasi calcantium concinetur
adversusomnes habitatores terræ.
 
31 Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,
quia judicium Domino cum gentibus:
judicatur ipse cum omni carne.
Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
 
32 Hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,
et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
 
33 Et erunt interfecti Domini in die illa,
a summo terræ usque ad summum ejus:
non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur:
in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.
 
34 Ululate, pastores, et clamate,
et aspergite vos cinere, optimates gregis:
quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,
et dissipationes vestræ:
et cadetis quasi vasa pretiosa.
 
35 Et peribit fuga a pastoribus,
et salvatio ab optimatibus gregis.
 
36 Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis,
quia vastavit Dominus pascua eorum:
 
37 et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
 
38 Dereliquit quasi leo umbraculum suum,
quia facta est terra eorum in desolationem
a facie iræ columbæ,
et a facie iræ furoris Domini.