katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible

katapi HOME   HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031323334353637383940414243444546474849505152

47 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palæstinos, antequam percuteret Pharao Gazam. Jeremiah stays with Gedeliah. Jr.40.1-6
2 Hæc dicit Dominus:
Ecce aquæ ascendunt ab aquilone,
et erunt quasi torrens inundans,
et operient terram et plenitudinem ejus,
urbem et habitatores ejus.
Clamabunt homines,
et ululabunt omnes habitatores terræ,
 
3 a strepitu pompæ armorum, et bellatorum ejus,
a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius.
Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
 
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim,
et dissipabitur Tyrus et Sidon
cum omnibus reliquis auxiliis suis:
depopulatus est enim Dominus Palæstinos,
reliquias insulæ Cappadociæ.
 
5 Venit calvitium super Gazam;
conticuit Ascalon, et reliquiæ vallis earum:
usquequo concideris?
 
6 O mucro Domini, usquequo non quiesces?
ingredere in vaginam tuam,
refrigerare, et sile.
 
7 Quomodo quiescet,
cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem,
et adversus maritimas ejus regiones,
ibique condixerit illi?
GEDELIAH, Governor of the Chaldean province of Judah. Jr.40.7-12 | 2Kgs.25.22-24